APPELLARE e sponso

APPELLARE e sponso
APPELLARE e sponso
apud Plin. l. 16. c. 33. bui de cupresso, Huic patria Insula Creta, quamquam Cato Tarentinam eam appellet, credo quod primum eo venerit --- sed in Tarento quocumque in loco terram moverit quispiam, si naturalis haec gignitur protinusque emigrat: in illa vero etiam non appellato solo e sponso, maximeque in Idaeis montibus etc.
Gallice dicitur Appeller a garam. Naturalis terra e sponso appellanda est, nisi reddit bonâ fide semina, quae sibi convenientia acceperit: hoc enim quasi spondere videtur soli natura, ut ea optime ferat, quibus ferendis naturaliter idonea est. At cupressus ubique in Creta felicissime provenit, etiam in non sua terra, qualis e sponso appellari non potest; nec enim id promittit feliciter reddere, cui gignendo minus apta est. E sponso nempe appellatur, qui pro alio spopondit etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 173.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • CUPRESSUS — Graece Κυπάριςςος, arbor est natu morosa, fructu supervacua, baccis torva, soliô amara, odore violenta, ac ne umbrâ quidem gratiosa, materie rara, ut pene fruticosi generis, Plinio, l. 16. c. 33. Hinc Diti sacra, iuxta eundem, ut et Festum; at… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”